Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/32

From GATE
Revision as of 11:51, 8 February 2017 by Visconti05 (talk | contribs)
This page has not been proofread


PARS SECUNDA.
CAPUT PRIMUM.
Officina Vitriaria

Italia artis vitriariae singularis cultrix,ideo pauculis hujus non tam illustris,quam fragilis suppellectilis vitriarium ornatum in hoc Musaeo visendum producam. Est hoc Musaeum vasorum vitreorum delectu et varietate refertissimum, omnesque anguli multiplici vasorum varietate nitent; Tripudiat hic ars Vitriaria vasis insolitae magnitudinis, quae veram Crystallum exprimunt, diversis coloribus, iridibus aliisque spectaculis exhibendis aptissima. Sunt vasa Cylindracea adamantino scalpro quam affabre elaborata. Ludit hic ars in arte, seu potius naturam ars excolit. Cribra ludrica vasa pneumatica hic inter se concordia ludunt discordia.Inter caetera tamen ecce sagacioris naturae iucunda in arte vitriaria videntur spectacula. Ventricosum vas in longitudine quatuor palmorum gracilescens, a Patre Chrsistophoro Clavio Mathematico fama super aethera noto concinnatum; indidit is huic canali puram etr naturalem aquam