Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/14

From GATE
Revision as of 13:39, 8 February 2017 by Visconti03 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Aliae vero contra magnitudinis excessu aut a justo deficientes, in partibus fere aequae mensurae, sed partibus inaequales suam stoliditatem, et indocilitatem, somnolentiam et...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Aliae vero contra magnitudinis excessu aut a justo deficientes, in partibus fere aequae mensurae, sed partibus inaequales suam stoliditatem, et indocilitatem, somnolentiam et insensatam animi indolem, nulla virtutum dote praeditorum effigiem imitantur. Videbis alias rusticana negligentia, aut simili tractu rugis crispatas frontes, nonnullas affabiles et placito obtutu. Sunt aliae foeminino luxu blandae, aliae severae contuitu formidabiles, aliae vero timidae, vix vitae spiritum habere, seu repraesentare videntur. Ridentes aliae, aliae atra trstitia lacrymabundae, indignabundam et arrogantem animi elationem notant. Aliae quorum singulos affectus qui tentaret describere, plus aequo tempus tereret atque prolixitate odiosum et nauseabundum lectori se redderet; sufficiat itaque scire dix animi esse affectum quem non prope aemuletur quaelibet dictarum larvarum et exhibeat. Vasa fictilia 39. rarae magnitudinis et formae sunt, unde praegrandia fere tertium palmum in diametro explent, aliae infra palmum non diminuuntur, variis tum Arabicis tractibus tum sacris, tum profanis historiis tum poëticis figmentis illustrata.