Difference between revisions of "Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/10"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

sapientissimi mentem admireris, qui totius coeli et terrae, tum materialem tum intellectualem Iconem ''Musaei'' fornicibus ac tholo, qui usque in longum extenditur, lateque in hemicyclum curvatur, docto penicillo exprimi voluit, quin et materialem ubi totum laquear extensum est, in quinque ovata spacia dividi jussit, quorum primis quatuor elementorum figuras effigiari, in quinto autem coelesstium sphaerarum congeriem dominiumque exhiberi voluit. Intellectualem vero in hieroglyphicis figuris antiquorum sapientum effata, peregrinis caracteribus et simulachris eleganter distribuit, è cujuslibet autem ovati intervallo ubi arcuum fornicis linae se intercidunt, coelestem genium eo artidicio construi voluit, ut continuo motu, et à principio artificiali se movere atque volitare videatur. Ex his disces peregrine, quod uti à DEO omnia è contra ad eum referri pulchra comparatione expressum intuearis.

Postquam Author scientiaurum largitorem ''Deum'' multitudinem simulacrorum summum opificem expressit, utpote tum divina, tum naturae lege edoctus humanae quoque satisfactrus legi, beneficos Mecoenates, benignosque scientiarum fautores, et patronos è muneribus eorum praestitis laudat. Unde ''Musaei'' vestibula circum circa Austriacae domus, nostrae memoriae, praesentisque aetatis praeclara lumina redivivos, in vivo stipite ''leopoldum'' caefarem Augusrissimum sincerae mentis homagio, debitaeque dedicationis tributo veneratur Author, eorumque eximiam munificentiam, virtutique tum alendae tum fovendae liberalem parastasim alta mente impressam, effigie praesentem sibi sistit.

Postquam Author scientiaurum largitorem ''Deum'' multitudinem simulacrorum summum opificem expressit, utpote tum divina, tum naturae lege edoctus humanae quoque satisfactrus legi, beneficos Mecoenates, benignosque scientiarum fautores, et patronos è muneribus eorum praestitis laudat. Unde ''Musaei'' vestibula circum circa Austriacae domus, nostrae memoriae, praesentisque aetatis praeclara lumina redivivos, in vivo stipite ''leopoldum'' Caefarem Augustissimum sincerae mentis homagio, debitaeque dedicationis tributo veneratur Author, eorumque eximiam munificentiam, virtutique tum alendae tum fovendae liberalem parastasim alta mente impressam, effigie praesentem sibi sistit.

Arcuatae fornicis absides 370 numerosa Larvarum antiquarum ex marmore albo, docta arte exsculptarum congeriem obtinent, maxima Concharum ac Vasorum fictilium copia, partim ''Raphaelis urbinatis'' studio aestimabilis, partim aliorum excellentioris picturae alumnis opera preciosae suis cornicibus conservatae visuntur. Omnia ''Alphonsi Donnini''Capitolini Senatus Secretarii munifica et testamentaria liberalitate donata, atque inter alia antiquitate et raritate preciosam hujus ''Musaei'' supellectilem monstrant.

Succedunt hinc inde variae Regum ac Principum Authoris Benefactorum atque Discipulorum affigies, aliaeque picturae uti rarae ita omni pretio aestimabiles.

Succedunt hinc inde variae Regum ac Principum Authoris Benefactorum atque Discipulorum affigies, aliaeque picturae uti rarae ita omni pretio aestimabiles.

Revision as of 11:18, 9 February 2017

This page has not been proofread

sapientissimi mentem admireris, qui totius coeli et terrae, tum materialem tum intellectualem Iconem Musaei fornicibus ac tholo, qui usque in longum extenditur, lateque in hemicyclum curvatur, docto penicillo exprimi voluit, quin et materialem ubi totum laquear extensum est, in quinque ovata spacia dividi jussit, quorum primis quatuor elementorum figuras effigiari, in quinto autem coelesstium sphaerarum congeriem dominiumque exhiberi voluit. Intellectualem vero in hieroglyphicis figuris antiquorum sapientum effata, peregrinis caracteribus et simulachris eleganter distribuit, è cujuslibet autem ovati intervallo ubi arcuum fornicis linae se intercidunt, coelestem genium eo artidicio construi voluit, ut continuo motu, et à principio artificiali se movere atque volitare videatur. Ex his disces peregrine, quod uti à DEO omnia è contra ad eum referri pulchra comparatione expressum intuearis.
Postquam Author scientiaurum largitorem Deum multitudinem simulacrorum summum opificem expressit, utpote tum divina, tum naturae lege edoctus humanae quoque satisfactrus legi, beneficos Mecoenates, benignosque scientiarum fautores, et patronos è muneribus eorum praestitis laudat. Unde Musaei vestibula circum circa Austriacae domus, nostrae memoriae, praesentisque aetatis praeclara lumina redivivos, in vivo stipite leopoldum Caefarem Augustissimum sincerae mentis homagio, debitaeque dedicationis tributo veneratur Author, eorumque eximiam munificentiam, virtutique tum alendae tum fovendae liberalem parastasim alta mente impressam, effigie praesentem sibi sistit.
Arcuatae fornicis absides 370 numerosa Larvarum antiquarum ex marmore albo, docta arte exsculptarum congeriem obtinent, maxima Concharum ac Vasorum fictilium copia, partim Raphaelis urbinatis studio aestimabilis, partim aliorum excellentioris picturae alumnis opera preciosae suis cornicibus conservatae visuntur. Omnia Alphonsi DonniniCapitolini Senatus Secretarii munifica et testamentaria liberalitate donata, atque inter alia antiquitate et raritate preciosam hujus Musaei supellectilem monstrant.
Succedunt hinc inde variae Regum ac Principum Authoris Benefactorum atque Discipulorum affigies, aliaeque picturae uti rarae ita omni pretio aestimabiles.
Series triginta quatuor columnarum, quibus singularis tum pretii, tum sculpturae diversitate marmorum rarae flatuae innixae conspiciuntur. Quatuor grandiores, notisque Aegyptiacis conspicui splendent.
1. Duae spirales helicae tortuosis voluminibus serpentum gyros scissimè mentientes. Organum automato Tympano animatum omnis generis avium concentum ludens, & sphaericum globulum in medio aere continuo venti impulsu vacillantem sustinens.
2. Machina hydrostatico magnetica, horas, zodiacum, planetas, et totam coeli fabricam repraesentans, simplicissimoque motu horas verticaliter subascendetis & descendentis alternatim Solis et Lunae simulacris, per aerem verò volitantis aviculae motu divisa horarum spacia sympathico motu describunt.
3.Machina Magnetico hydraulica horas in universo mundo exhibens ut et horas Astronomicas,Italicas, Babylonicas et antiquas.
4.Fonticulus sphaeram capit Atlantisincumbentem in orbem occultis motibus urgens.