Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/817"

From GATE
(Problematic)
(No difference)

Revision as of 17:59, 4 December 2019

There was a problem when proofreading this page


His habitis, subtrahunt minimam altitudinem Meridianam inventam a maxima, et reliquos gradus dividunt bifariam, seu in duas aequales partes; dimidium dat maximam Solis declinationem ex utraque parte Aequatoris, quia maxima declinatio Borealis est aequalis maximae Australi, cum tantum recedat una Zodiaci et Eclipticae medietas versus Boream, quantum altera versus Austrum.
EXEMPLUM. Viennae olim deprehendit Joannes Regiomontanus circa Solstitium aestivum maximam Solis altitudeinem Meridianam graduum 65. min. 30. circa Solstitium vero hyemale maximam Solis altitudinem Meridianam graduum 18. min. 30. Hac a priori ablata, remanet gradus 47, arcus nimirum Meridiani inter Tropicum cancri et Tropicum Capricorni. Huius arcus medietas, quae est grad. 30. mint. 30, dat maximam Solis declinationem utrimque ab Aequatore.
Notandum tamen, in observationibus altitudinum Meridianarum solis habenda rationem refractionum et parallaxis Solis, et unius adjectione, alterius detractione ad altitudines inventas, easdem esse corregendas. Quod cum antiqui neglexerint, mirum non est, aliqualem inter illos varietatem esse circa maximam Solis declinationem.

§. III.


De inventione declinationis omnium Eclipticae punctorum, et Solis in illis existentis.


Cognita maxima Solis ---------