Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/818

From GATE
This page has not been proofread


Librae integro Quadrante circuli , seu 90 gradibus , principium Geminorum et Sagittarii gradibus 60 etc. numeratis in Ecliptica.
Praxis igitur,inveniendi ex cognita maxima Solis declinatione singulorum reliquorum punctorum Eclipticae declinationem, constitit in hoc. Demonstratur a variis,sicut se habet Sinus totus ad Sinum maximae declinationis, ita se habere Sinum acrus, quo distat punctum Eclipticae , datum ab alterutro punctorum Aequinoctialium ad Sinum declinationis ejusdem puncti. Dic ergo per Regulam proportionum : Sinus totus dat Sinum maximae declinationis; quid dat Sinus distantiae puncti dati ab Ariete vel Libra? Vel, quod idem est, dic: Ut Sinus totus ad Sinum maxiame declinationis Solis , ita Sinus arcus puncti Eclipticae dati, ad aliud. Multiplica numerum secundum per tertium, et productum divide per primum; proveniet Sinus, cujus arcus inventus in Tabula Sinuum dabit declinationem puncti propositi.
EXEMPLUM. Cupis scire quantum Sol declinationem habeat existens in 10 gradu Cancer-20px.png vel Capricorn-20px.png, qui etiam est 20 gradus Gemini-20px.png et Sagittarius-20px.png. Gradus 10 Cancer-20px.pnget Capricorn-20px.png, et gradus 20 Gemini-20px.png et Sagittarius-20px.png, distat a principioAries-20px.png gradibus 80 numeratis in Ecliptica. Si igitur dicas: Sinus totus partium 10000, dat sinum maximae declinationis partium 39875 , quid dat sinus distantiae dicti gradus ab Ariete, nimirum sinus graduum 80, qui est partium 98481? Multiplica numerum secundum per hunc tertium, productumque divide per primum (id est, abjice ex summa producta quinque cifras, quot sunt in sinu toto) reperies operatione facta sinum hunc 39269; cui in Tabula Sinuum respondet hic arcus 23 grad. 7 minut.
EXEMPLUM aliud. Vis scire declinationem gradus 20 Cancer-20px.pnget Capricorn-20px.png qui etiam est gradus 10,Gemini-20px.png et Sagittarius-20px.png; dic: Ut sinus totus 100000, ad 39875 , ita sinus dictae declinationis ab Ariete , nempe sinus 70 graduum , qui est 93969? Reperies operatione facta per Regulam Trium , sinum hunc , 37470 , cui in Tabula Sinuum responded arcus 22 graduum.