Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/816

From GATE
This page has not been proofread


et Capricorni. Praeterea, quaterna puncta ex reliquis ubique aequaliter declinare ab Aequatore, bina videlicet Septentrionalia, ac bina Australia, quia semper reperiuntur quantuor puncta, quae aequaliter distanta a punctis aequinoctialibus.
Quanta porro sit cuiusque puncti Eclipticae, atque adeo Solis in illis punctis existentis declinatio, indicant arcus Circulorum declinationis intercepti inter Aequatorem et centrum Solis in punctis Eclipticae existentis. Quid autem sint Circuli declinationum, diximus Cap. 3. §. 9. nempe in re nostra sunt Circuli maximi, ducti per polos Mundi, per singula Aequatoris puncta, et per singula puncta Eclipticae, Solisque in illis existentis. Ex horum numero cum sit Colurus Solstiorum, qui per puncta Eclipticae Solstitialia, et maxime ab Aequatore declinantia transit; sequitur, eius arcum inter Aequatorem et dicta Solstitialia puncta interceptum determinare maximam Solis declinationem.

§. II.
Quanto sit maxima Solis declinatio, et quomodo inveniatur.

Haec autem maxima Solis declinatio varia reperta fuit ab Astronomis variis temporibus: unde multi putant, eam non esse semper eadem, sed modo majorem, modo minorem. Alii tamen communiter statuunt, immutabilem esse, nec excedere gradus 23, minuta 30, in Coluro Solstitiorum numerata. P. Ricciolus in astronomia Reformata statuit, illam esse grad. 23. 30. 20.
Modus, quo Astronomi maximam hanc Solis declinationem observant, ac deprehendunt, inter alios hic est praecipuus. Circa Solstitium aestivum, nempe circa diem 22 Junii (kalendarii novi) observant summa diligentia altitudinem Solis Meridianam donec ea maxima deprehendatur; in ea enim habet Sol maximam declinationem in aestate ab Aequatore versus polum arcticum. Iterum circa Solstitium hyemale, nempe circa diem 23 Decembris, observant eadem diligentia Meridianam Solis altitudinem, donec ea minimma inveniatur; in ea enim Sol maximam habet declinationem ab Aequatore versus polum antarcticum.