Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/421

From GATE
Revision as of 13:29, 26 November 2019 by Antonio Mele (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>''Usus et Praxis''</center> ''<center>Quo die mensis Pascha contingat, invenire.</center>'' Primo quaerito, in quem diem Pascha dato anno incidat; quod facile obtineb...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Usus et Praxis
Quo die mensis Pascha contingat, invenire.

Primo quaerito, in quem diem Pascha dato anno incidat; quod facile obtinebis beneficio Rotae quae Inventio Paschatis praenotatur. Verbi gratia, anno 1662 Pascha incidit in 9 Aprilis, juxta Rotae dispositionem. Quoniam vero Pascha fundamentum est omnium Mobilium Festorum, applica ad 9 diem Aprilis Tabulam alteram, quae insignitur Pascha, suo intervallo ad 9 diem Aprilis. Deinde mensium reliquorum Tabellas unam alteri in longum applica, juxta ordinem mensium ante vel post Pascha occurentium. Pari pacto applica pariter reliquas Tabellas Applicatorias, juxta ordinem temporum iis convenientem in longum, ita ut hae fex Tabellae Applicatoriae temporum perfecte sex mensium Tabellis in longum dispositis respondeant quam exactissime. Et hoc exacte peracto, vide in Tabellis Applicatoriis caeruleo colore tinctis, quibus diebus in Tabellis mensium respondeant tum Festa Mobilia, tum Dominicae: et hoc pacto unico intuitu videbis, in quem diem mensium incidant Festa Monilia, est Dominicae.