Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/420

From GATE
This page has not been proofread


Ectarum est, invenire per Epactam currentem Novilunia, quae in singulis mensibus totius anni accidunt.
EXEMPLUM. Inventa Epacta beneficio Rotae secundae paulo supra expositae, anni currentis 1661, quae est XXIX, quaere eam in Tabella hac Epacta insignita, et huic applica Tabellam nigro colore imbutam: quae cum duodecim mensium nomina contineat, ostendit Tabella Epactae currentis, quoto die mensis cujus vis Novilunium contingat. Verbi gratia, 2 die Januarii erit Novilunium, et 1 die Februarii, 2 Martii, 1 et 10 Aprilis, 30 Maji. Et sic de reliquis ordine mensibus idem dicendum esto.
Habita Epacta hujus anni, si scire velis, quaenam Epacta sequentis anni sit futura, scilicet 1662, tunc adde ad 29, quae est Epacta hujus anni currentis, 11, et habebis 40; ex quibus si subducas 30, remanent 10, anni sequentis Epacta quaestita: cujus Tabella inventa, et ad Tabellam mensium applicata, dabit Novilunia singulis mensibus sequentis anni. Hoc pacto per additionem 11 semper obrinebis Epactam sequentis proximi anni. Si quem tamen laboris hujus taedeat, is Rota Epactarum uti poterit ad Epactam dati anni inveniendam, ut supra docuimus.
Hinc patet, unicam Tabellae columnam semper toto anno servire ad Novilunia invenienda, quae singulis mensibus contingunt, adeoque integro anno, imo in perpetuum hae novem Tabellae inveniendis Novlinuniis singulis mensibus servire possunt. Sed haec faciliora sunt quam ut amplius exponi debeant.
Quomodo vero, habito Novilunii die, aetatem Lunae, imo phases, quartasque Lunae invenire valeas, dicetur inferius uberius.

 

§ III.
Mobilium Festoru inventio per reliquas Tabellas.

Tertium Tabellarum genus in hoc Loculamento contentarum est bipertitum. Sex albo colore tinctae continent mensium duodecim ordinem et dispositionem, una cum litteris Dominicalibus feriarum indicibus. Caerulae sex monstrant Festa Mobilia, et Dominicas, in quem videlicet mensium diem incidant. Sed usum ostendamus.