Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/218

From GATE
Revision as of 11:46, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


Solutio per secundum Modum.


Colloca numeros ut sequitur.
10. Messores 15. Jug. 7. Dieb. 16. Messor. 20. Jug.
Dic jam primo: 10 Messores indigent 7 deibus; 16 Messores quot diebus indigent? Multiplica 10 per 7, habebis 70; quae divisa per 16, dant dies 4 6/16 (?), seu 3/8 (?), id est. horas 9. Reduc jam dies 4 ad horas 96, et adde horas 9, ut habeas in universum hodies 4 ad horas 96, et adde horas 9, ut habeas in universum horas 4 ad horas 96, et adde hiras 9, ut habeas in universum horas 105, et dic: 15 jugera requirunt horas 105; quot horas requirunt jugera 20? Multiplica 105 per 20, et productum 2100 divide per 15, invenies horas 140, ud est, dies 5 10/24 (?) seu horas 20.

CAPUT XV.


De Regula Societatis, seu Consortii.


PLures ineunt societatem seu consortium, et singuli in fortem conferunt certam pecuniae, qua pecunia lucrantur aut perdunt certam iterum summam. Volunt scire, quantum quilibet accipere debeta ex lucro aut damno, ut lucrum aut damnum integrum dividatur in singulos juxta illam proportionem, quan habent inter se summae singulorum in sortem collatae. Hoc docer sequens Regula, qaue ob id regula Societatis seu Consortii appellatur. Iterum plures Capitaneu aut tribune tribuunt certum numerum militum, numero tamen inaequali; qui praedatum euntes referunt certam prtaedam, dividentam inter Tribunos juxta proportionem militum, quos dederunt. Hoc quomodo fieri debeat, docet eadem regula, quae ab ob id regula Divisionis seu Distributionis ( ßeut Regel) appellatur. Ita autem se habet.
Pecuniae (aut res aliae) omnium colliguntur in unam summam, et numerus collectus statuitur primo loco in Regula Trium: secondo vero loco ponitur lucrum, vel damnum integrum; tertio denique loco ponintur pecuniae singulorum singulatim,