Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/56

From GATE
This page has not been proofread


apud Hierogrammatistas distinctionis symbolum erat, & aliquid praecessisse significabat, in nullo non Obelisco primo loco reperitur quemadmodum in Oedipo variis in locis Lector inueniet. Quare nos iuxta veram Veterum Aegyptiorum artem hieroglyphicam, quam multorum annorum ingenti labore studioque, nec non ex continua symbolorum combinatione, tandem Dei gratia didicimus, id in pyramidio omissum symbolum Scarabaei, uti è latere patet, restituimus. Hisce praemissis ad intentam Obelisci Interpretationem reuertamur.
Itaque prima suprà enarrata symbola, uti vides, in omnibus lateribus sunt eadem, in reliquis verò lateribus symbola etsi differentia sint, in duobus tamen alternis lateribus, si pauca excipias, per totum symbolorum contextum pari fetè pacto eadem sunt, uti in latere AC. & B D. vides; hoc verò cur sactum sit paulò post exponemus. His igitur breuiter expositis, iam inceptam Interpretationis telam prosequamur.
Scarabaei extensis alis acroypon, nil aliud, nisi supremum, & inuisibile Numen Numnium, Solem supramundanum, & intellectualis Mundi principium denotat: Nam uti iam saepè diximus, signabant Aegyptii unà & eadem re, sub analogia quadam per Scarabaeum & accipitrem, non tantùm siderei Mundi Solem, eiusque praeses Numen, sed sub quadruplici Mundorum conceptu, Solem Mundi intellectualis supremum Numen, et hoc indicaturi in pyramidio ut plurimum ponebant