Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/55

From GATE
This page has not been proofread


Sectio II.


Interpretatio Obelisci
ex omni antiquitate, Authorumque veterum
testimoniis stabilita


Caput I.


Divisio Obelisci


His igitur iam expositis, nunc ad actualem Obelisci Interpretationem nos accingamus. Diuiditur Obeliscus in quatuor latera; in quo primo loco in singulis Scarabaeus expansis alis, deinde Accipiter spectatur tutulatus, siue mitratus; ex cuius tutulo Capreolus emergit, duobus hinc indè stipatus baculis upupae capite insignitis; habet verò Accipiter à tergo Serpentem seu Aspidem, quam caudà sua baculo upupomorpho circumplicatam vides; dorso verò suo appensam gestat Crucem ansatam. Habes itaque hic in prima fronte Obelisci quatuor distincta hieroglyphica; primo Scarabaeum, et Accipitrem tutulatum; Secundò 2.baculos upupae capite insignitos; tertiò Aspidem; quartò Crucem ansatam dorso Serpentis insertam, quatuor symbola singulis lateribus communia cum iis quae, imò eadem in Obelisci Lateranensis prima serie cernuntur, uti et cum omnibus aliis, quae in hoc Obelisco continentur symbolis, ita ut hic praesens ex minori44. Obeliscis (quos P. Victor Romam advectos fuisse scribit) unus, non nisi compendium quoddam illius maioris Obelisci, censeri debeat, uti in serie symbolorum explicandorum patebit. Quae quid significent, iam Diuini Numinis aspirante gratia aperiemus.
Nota, nos in principio dixisse, hunc Obeliscum non fuisse perfectum, sed ab Hieroglyptis, nescio quo impedimento derelictum, siquidem in eò complura desunt symbola, nonnulla quoque incepta et nondum finita cernuntur; et vel ex nudis pyramidii faciebus luculenter patet, in quo principalem figuram (quae debebat esse Scarabaeus extensis alis conscpicuus, qüem Hieroglyptae ultimò forsan delineandum distulerant) omiserunt. Atque hanc rem ita se habere, tùm consimiles huic, Obelisci Mahutaeus, Mediceus, et Monticaelius clarè docent, tum Ars - hieroglyphica cumprimis eum requirit, quin vel ipsa nota c d, quae apud