Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/56

From GATE
This page has not been proofread


apud Hierogrammatistas distinctionis symbolum erat, et aliquid praecessisse significabat, in nullo non Obelisco primo loco reperitur; quemadmodum in Oedipo variis in locis Lector inueniet. Quare nos iuxta veram Veterum Aegyptiorum artem hieroglyphicam, quam multorum annorum ingenti labore studioque, nec non ex continua symbolorum combinatione, tandem Dei gratia didicimus, id in pyramidio omissum symbolum Scarabaei, uti è latere patet, restituimus. Hisce praemissis ad intentam Obelisci Interpretationem revertamur.
Itaque prima suprà enarrata symbola, uti vides, in omnibus lateribus sunt eadem, in reliquis verò lateribus symbola etsi differentia sint, in duobus tamen alternis lateribus, si pauca excipias, per totum symbolorum contextum pari fetè pacto eadem sunt, uti in latere AC. et B D. vides; hoc verò cur sactum sit, paulò post exponemus. His igitur breuiter expositis, iam inceptam Interpretationis telam prosequamur.
Scarabaei extensis alis ectypon, nil aliud, nisi supremum, et inuisibile Numen Numnium, Solem supramundanum, et inuisibile Numen Numinum, Solem supramundanum, et intellectualis Mundi principium denotat: Nam uti iam saepè diximus, signabant Aegyptii unà et eadem re, sub analogia quadam per Scarabaeum et accipitrem, non tantùm siderei Mundi Solem, eiusque praeses Numen, sed sub quadruplici Mundorum conceptu, Solem Mundi intellectualis supremum Numen, et hoc indicaturi in pyramidio ut plurimum ponebant Scarabaeum sub actu volandi, quo innuebant, Numen hoc supramundanum ex ultimi Obelisci puncto, veluti Diuinitatis suae centro in omnem Mundi latinudinem diffundi, omnia sibi inferiora animare, et vi sua mirifica, influxuque ad operandum excitare. Hinc infra pyramidion proximè sequitur nota distinctionis c d.quae Mundi supremi animam ab Anima Mundi siderei, id est, Sole quadantenus diuersum quid indicat.
Intellectuale illud Numen supramundanum ex abdito Diuinitatis suae centro euolutum, in siderei Mundi animam, qui Sol est, et per Accipitrem indicatur, nunquam influere cestat; undè vita rerum omnium, per Serpentem; per capita Upupae, queis sceptra insigniuntur, rerum omnium varietas, quam Dominio in superiori et inferiori Mundo, tùm per duos baculos, tùm per Crucem ansatam dorso annexam, producit, notatur. Verùm ne quicquam proprio iudicio asseruisse videar, ea ex omnigena eruditione stabilienda atque confirmanda duxi.

§. I.
Expositio Scarabaei qui primum in Obelisco locum obtinet.


Quod verò Veteres Aegytpii per Scarabaeum primo pyramidii loco positum, supramundanum Numen, siue Solem intellectualem omnia virtute sua collustrantem intellexerint; antequam ostendam; Notandum est pri-