Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/51

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT IV.
De mystica significatione figurae Obeliscorum.

Cum, teste Celemnte lib. 6. Stromat. nihil apud Aegyptios actum sit mysterio non refertum, adeò quidem, ut vel ipsae domus, Templa, Instrumenta, habitus, quos vel in Deorum cultu, vel in sacrificiis peragendis solenni pompa portabant, imò ipsi, quos faciebant nutus & gestus, mysticum quoddam essent rerum altissimarum per huiusmodi significatarum symbolum; certè nequaquam temerè aut sine ratione, aut ornatus tantùm gratia, ut multi perperàm sentiunt in hyerogliphica sua sapientia posteris repraesentanda Obeliscis usos effe putabimus; sed summo studio, & infigni quadam mentis investigatione cam sibi comparare voluisse censendi sunt figuram, quae ipsamet mysteriis referta, mystico symbolorum contextui undequaque responderet. Qualem pyramidem quadrilateram esse in sequentibus copiosè mostrabitur. Nam quod Hieraphantae particularium rerum sub symbolis expressarum descriptione connotabant, hoc totum in exteriori Obelisci , aut Pyramidis facie veluti in Synosi quadam, aut in saxeae cuidsdam epigraphes rudimento .... universim repraesentabant; adeò ut in Naturae pentralibus nihil adeò absconditum sit, quod hìc non praefiguratum videatur. Atque hae sunt illae maximae columnae, de quibus Iamblicus; in quibus veluti sub Sileno quodam Astrologiae, Geometriae, Musicae, Arithmeticae, Theologiae & Philosophiae reconditoris maxima quaeuis mysteria recondita latent. Et de quibus Pythagoram, Platonem, aliosque inter Graecos Philosophos doctrinam & veram philosophandi rationem didicisse, paulò ante ex lamblicho ostendimus. Sed ut quae verbis tantoperè commendamus, ea sie se habere, ipso opere monstremus.
Dicimus primò, per Pyramidem seù Obeliscum Aegyptios rerum Naturam & informem illam materiam, quae innatum quendam ad formas recipiendas appetitum habet, repraesentare voluisse. Sic enim Abenephius sentit, verba eius sunt: ut sequitur: Per ipsam figuram pyramidum signabant materiam primordialem; cui consentit Artephi Arabs, in capite, quo probat; Ex puncto omia, & post eum apud Pierium anonymus quidam citatus, ex sequentibus verbis pulchè deducit. Sicut enim pyramis à summo fastigio L velut à puncto incipit, & per lineas LNOST. in superficies, & corpus abiens, paulatim in omnes partes dilatatur, sic rerum omnium Natura ab unico principio, & fonte, qui dividi nequit, nempè à Deo Summo Opifice prosecta, varias deinceps formas suscipit, ac invaria genera atque species diffunditur, omniaque apici illi, & puncto, à quo