Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/52

From GATE
This page has not been proofread


quo omnia manant et profluunt, coniungit; quo fanè optimè repraesentari videtur primogenia illa Mundi origo, quà omnes Mundi partes conformatae, illam, quam nunc vidimus, speciem effecerunt. Erat enim olim Mundus informis et caenosus, nondum discretis rerum notis integritatem suae formae adeptus; nam neque Tellus centrum suum pro fundamento rerum omnium stabilierat, neque Coeli perpetuus motus certa sede volvebatur, sed omnia sine Solis usu immota, tristique depressa silentio languebant; aliud extabat nihil, quàm informis diffusae materiae segnities, antequam principium illud, à quo producta et constituta sunt omnia, salubrem vitae motum depromens, mundum Mundo redderet, Coelumque à Terra, et pelagus à Continente distingueret. Quo tempore prima rerum elementa quatuor, ex quibus ceu radice, ac generis principio nihil non gignitur, quae per pyramidis quadratam basin STUX expressa sunt, ordinem suum ac formam propriam acceperunt.
Erat autem hoc unum inter caetera dogmata Aegyptiorum, ut crederent omnium rerum in hoc Mundo existentium perfectiones, bonorum item ac malorum commistiones, latentes rerum consensus et dissensus, item spiritus et materiae in unum compositum coëuntium mixturam non fieri, nisi pyramidali quodam progressu, adeò quidem, ut ea entia, quae ab omni corruptionis pernicie remotissima sunt, pyramidis suae basim supra Solis Lunaeque vias in Zodiaco supramundano fundantes, apice suo deorsum verso corporearum rerum orbitam non tangant nisi in puncto. Contrà verò illae res, quae terrenae mistionis involucro vestitae, in Mundo elementari cernuntur, pyramidis suae basin contrario situ in corruptionis centro fundatam habent, apice sursum verso, immortalium rerum orbitam non nisi in puncto minimo tangant. Hic iliam A B C. Lucis, hanc D E F. tenbrarum pyramidem appellabant, arbitrabanturque, pyramidem tantò plus terrenis rebus immixtam, et tantò maiorem de luciditate sua iacturam facere, quantò plus inferioribus terrenisque rebus immixta, approximaverit. Alteram verò, quantò plus à rebus corruptibilibus remota ascenderit, deque
-terre