Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/50

From GATE
This page has not been proofread


In hoc præsenti veterum sapientum in hieroglyphicis excogitandis solertiam adeò peritè expositam vides, ut veluti in anacephaleosi quadam omnia comprehendisse videantur.
Post Hebræos, Aegyptios primos literarum ab Hermete Trismegisto inventarum usum tradidisse, in operibus nostris hieroglyphicis ex innumeris authoribus ubertim docuimus. Triplex autem literarum genus Aegyptiis in usu suisse, Clemens Alexandr. lib. 5. stromatum tradit; quorum prius apud populum et plebaeios in usu, scribendis literis aptum, undè et ... vocat; Alterum erat sacerdotale, quod ..., quo in sacris rebus conscribendi utebantur; Tertium,..., et sacra sculptura dicebatur, eò quod abstrusas huiusmofi literas ex omnibus Mundi rebus constitutas, tanquam abdita sacramenta Obeliscis, ac Deorum Dearumque statuis incidere solerent. Addidit & hisce ..., id est, scripturam propriè loquentem, (..., inquit, est ea, quae per prima elementa propriè loquitur; ut qui Solem pingunt, faciunt circulum, Lunam autem, figuram Lunae curuae formam praeseferentem, convenienter ei figurae, quae propriè dicitur.)
Addunt nonnulli hisce aliud genus hieroglyphicorum, quod gnomicum vocant, quo allegoricis quibusdam effatis, morum formandorum doctrinam insinuabant, cuiusmodi Horapollo posteritati reliquit: Aegyptii quippe. ut in omnibus operationibus suis mystici, allegoricique, ita in familiari quoque colloquio, breuibus quibusdam argutique, ephonematis adagiisque utebantur, quib us mores, diversorumque hominum conditiones vel laudandas, vel vituperandas perstringebant, quae et hieroglyphicis symbolis adnumerarentur, eorum tamen plerumque in familiari consuetudine usus erat, cuiusmodi sunt: Numero 1095. signatus est; quo pronunciato indicabant hominem mutum; continet enim hic numerus 1095, dies unius integri triennii, si ex 365. diebus unius anni constituatur curriculum, intra quod tempus, dum puer non loquitur, etsi linguam habuerit, vocem tamen nunquam manifestaturus est. Praetereà eum, qui ad hominem ferocem in necessitate constitutus confugiens opprimitur, indicaturi, id hoc epiphonemate exprimebant: Noctua passerem excipit; hic enim à venatoribus agitatus, dum ad noctuam confugit, ab ea mox opprimitur. Rursus hominem indicaturi in silentio contemplationis studio vacantem, dìcebant, cicada canit: haec enim non ore, sed alarum stridore cantum perficit. Talia sunt plurima argutè sanè et mira ingenii industria excogitata, quae in unum collecta Tomo II. Oedipi Aegyptiaci folio 166. exposita sunt, ad quae lectorem remitto.