Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/51"

From GATE
 
(7 intermediate revisions by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
'''<center>CAPUT IV.</center>'''  
 
'''<center>CAPUT IV.</center>'''  
 
<center>'''De mystica significatione figurae Obeliscorum.'''</center>  
 
<center>'''De mystica significatione figurae Obeliscorum.'''</center>  
Cum, teste Celemnte lib. 6. Stromat. nihil apud Aegyptios actum sit mysterio non refertum, adeò quidem, ut vel ipsae domus, Templa, Instrumenta, habitus, quos vel in Deorum cultu, vel in sacrificiis peragentdis solenni pompa portabant, imò ipsi, quos faciebant nutus & gestus, mysticum quoddam essent rerum altiffimarum per huiusmodi significatarum symbolum; certè nequaquam temerè aut sine ratione, aut ornatus tantùm gratia, ut multi perperàm sentiunt in hyerogliphica sua sapientia posteris repraesentanda Obeliscis usos effe putabimus; sed summo studio, & infigni quadam mentis inuestigatione cam sibi comparare voluisse censendi sunt figuram, quae ipsamet mysteriis referta, mystico sumolorum contextui undequaque responderet. Qualem pyramidem quadrilateram esse in sequentibus copiosè mostrabitur. Nam quod Hieraphantae particularium rerum sub symbolis expressarum descriptione connotabant, hoc totum in exteriori Obelisci , aut Pyramidis facie ucluti in Synosi quadam, aut in saxeae cuidsdam epigraphes rudimento .... universim repraesentabant; adeò ut in Naturae pentralibus nihil adeò absonditum sit, quod hic non praefiguratum videatur. Atque hae sunt illae maximae columnae, de quibus Iamblicus; in quibus veluti sub Sileno quodam Astrologiae, Geometriae, Musicae, Arithmeticae, Theologiae & PHilosophiae reconditoris maxima quaeuis mysteria recondita latent. Et de quibus Pythagoram, Platonem, aliosque interGraecos Philosophos doctrinam & veram philosophandi rationem didicisse, paulò ante ex lamblicho ostendium. Sed ut quae verbis tantoperè commendaus, ea sie se habere, ipso opere monstremus.
+
Cum, teste Clemente lib. 6. Stromat. nihil apud Aegyptios actum sit mysterio non refertum, adeò quidem, ut vel ipsae domus, Templa, Instrumenta, habitus, quos vel in Deorum cultu, vel in sacrificiis peragendis solenni pompa portabant, imò ipsi, quos faciebant nutus & gestus, mysticum quoddam essent rerum altissimarum per huiusmodi significatarum symbolum; certè nequaquam temerè aut sine ratione, aut ornatus tantùm gratia, ut multi perperàm sentiunt in hyerogliphica sua sapientia posteris repraesentanda Obeliscis usos esse putabimus; sed summo studio, & insigni quadam mentis investigatione eam sibi comparare voluisse censendi sunt figuram, quae ipsamet mysteriis referta, mystico symbolorum contextui undequaque responderet. Qualem pyramidem quadrilateram esse in sequentibus copiosè mostrabitur. Nam quod Hieraphantae particularium rerum sub symbolis expressarum descriptione connotabant, hoc totum in exteriori Obelisci , aut Pyramidis facie veluti in Synopsi quadam, aut in saxeae cuiusdam epigraphes rudimento .... universim repraesentabant; adeò ut in Naturae pentralibus nihil adeò absconditum sit, quod hìc non praefiguratum videatur. Atque hae sunt illae maximae columnae, de quibus Iamblicus; in quibus veluti sub Sileno quodam Astrologiae, Geometriae, Musicae, Arithmeticae, Theologiae & Philosophiae reconditoris maxima quaevis mysteria recondita latent. Et de quibus Pythagoram, Platonem, aliosque inter Graecos Philosophos doctrinam & veram philosophandi rationem didicisse, paulò ante ex Iamblicho ostendimus. Sed ut quae verbis tantoperè commendamus, ea sic se habere, ipso opere monstremus.<br>
<br>Dicimus primò, per Pyramidem seù Obeliscum Aegyptios rerum Naturam & informem illam materiam, quae innatum quendam ad formas recipiendas appetitum habet, repraesentare voluisse. Sic enim Abenephius sentit, verba eius sunt: ut sequitur: ''per ipsam figuram pyramidum signabant materiam primordialem''; cui consentit Artephi Arabs, in capite, quo probat; pex puncto omia, & post eum apud Pierium anonymus quidam citatus, ex sequentibus verbis pulchè deducit. Sicut enim pyramis à summo fastigio
+
Dicimus primò, per Pyramidem seù Obeliscum Aegyptios rerum Naturam & informem illam materiam, quae innatum quendam ad formas recipiendas appetitum habet, repraesentare voluisse. Sic enim Abenephius sentit, verba eius sunt: ut sequitur: ''Per ipsam figuram pyramidum signabant materiam primordialem''; cui consentit Artephi Arabs, in capite, quo probat; ''Ex puncto omia'', & post eum apud Pierium anonymus quidam citatus, ex sequentibus verbis pulchè deducit. Sicut enim pyramis à summo fastigio L velut à puncto incipit, & per lineas LNOST. in superficies, & corpus abiens, paulatim in omnes partes dilatatur, sic rerum omnium Natura ab unico principio, & fonte, qui dividi nequit, nempè à Deo Summo Opifice prosecta, varias deinceps formas suscipit, ac invaria genera atque species diffunditur, omniaque apici illi, & puncto, à <br>
 +
quo

Latest revision as of 12:27, 15 June 2023

This page has not been proofread


CAPUT IV.
De mystica significatione figurae Obeliscorum.

Cum, teste Clemente lib. 6. Stromat. nihil apud Aegyptios actum sit mysterio non refertum, adeò quidem, ut vel ipsae domus, Templa, Instrumenta, habitus, quos vel in Deorum cultu, vel in sacrificiis peragendis solenni pompa portabant, imò ipsi, quos faciebant nutus & gestus, mysticum quoddam essent rerum altissimarum per huiusmodi significatarum symbolum; certè nequaquam temerè aut sine ratione, aut ornatus tantùm gratia, ut multi perperàm sentiunt in hyerogliphica sua sapientia posteris repraesentanda Obeliscis usos esse putabimus; sed summo studio, & insigni quadam mentis investigatione eam sibi comparare voluisse censendi sunt figuram, quae ipsamet mysteriis referta, mystico symbolorum contextui undequaque responderet. Qualem pyramidem quadrilateram esse in sequentibus copiosè mostrabitur. Nam quod Hieraphantae particularium rerum sub symbolis expressarum descriptione connotabant, hoc totum in exteriori Obelisci , aut Pyramidis facie veluti in Synopsi quadam, aut in saxeae cuiusdam epigraphes rudimento .... universim repraesentabant; adeò ut in Naturae pentralibus nihil adeò absconditum sit, quod hìc non praefiguratum videatur. Atque hae sunt illae maximae columnae, de quibus Iamblicus; in quibus veluti sub Sileno quodam Astrologiae, Geometriae, Musicae, Arithmeticae, Theologiae & Philosophiae reconditoris maxima quaevis mysteria recondita latent. Et de quibus Pythagoram, Platonem, aliosque inter Graecos Philosophos doctrinam & veram philosophandi rationem didicisse, paulò ante ex Iamblicho ostendimus. Sed ut quae verbis tantoperè commendamus, ea sic se habere, ipso opere monstremus.
Dicimus primò, per Pyramidem seù Obeliscum Aegyptios rerum Naturam & informem illam materiam, quae innatum quendam ad formas recipiendas appetitum habet, repraesentare voluisse. Sic enim Abenephius sentit, verba eius sunt: ut sequitur: Per ipsam figuram pyramidum signabant materiam primordialem; cui consentit Artephi Arabs, in capite, quo probat; Ex puncto omia, & post eum apud Pierium anonymus quidam citatus, ex sequentibus verbis pulchè deducit. Sicut enim pyramis à summo fastigio L velut à puncto incipit, & per lineas LNOST. in superficies, & corpus abiens, paulatim in omnes partes dilatatur, sic rerum omnium Natura ab unico principio, & fonte, qui dividi nequit, nempè à Deo Summo Opifice prosecta, varias deinceps formas suscipit, ac invaria genera atque species diffunditur, omniaque apici illi, & puncto, à
quo