Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/152

From GATE
Revision as of 09:47, 27 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "huius enim cultu, generationum omnium faecundam propaginem; omniumque ad vitam humanam necessariarum rerum ubertatem et redundantiam sperabant, contra omnes Smytics et Bonias,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


huius enim cultu, generationum omnium faecundam propaginem; omniumque ad vitam humanam necessariarum rerum ubertatem et redundantiam sperabant, contra omnes Smytics et Bonias, Typhoniasque rechnas et insidias tuti et securi. Habet et duos secum hinc inde sedentes; et Trias Ammonia dicitur, quam, uti in praecedenitbus relatum fuit, oracul Zoroastraea luculenter sanè exponunt: Unum, inquit, principium rerum omnium constituun, idque et unum et bonum concelebrant; deindè paternum quoddam profundum venerantur ex tribus triadibus compositum; Unaquaeque verò trias Patrem habet, potentiam et mentem fidei, veritatis, et amoris. Distincta quidem numero nomina, revera tamen unum et idem Numen est, revocanturqye ad Triadem Osiriacam, uti in interpretatione Tabulae Bembinae retulimus, ita ut medio loco sedens sit Osiris bonorum omnium Pater, duae pueri assidentes, Horus et Helitominus, Plutarcho teste, Osiris filii, quem hic mentem, ille potentiam patris mysticè exprimit. Sed haec omnia cum quam fisissime in Theologia Hieroglyphica prosecuti sumus, iis hoc loco non immorabimur: Huic itaque Triadi Ammoniae supplicat inferioris ordinis Numen, quod et primò variis sacrificiorum ritibus in adytis ab Hierophantis sollicitabatur, hoc verò sollicitatum, Numen Ammonium cui suberat, pro iis rebus, quae desiderabantur, et ipsum sollicitabat; hoc pacto utrumque mystica symbolorum allusione ad benefaciendum allectum in vota Mystarum tandam atrahi putabatur. Quomodò verò, id fieret; quibus ritibus, ceremoniis, quibus Geniis et Agathi-daemonibus mediantibus sacra peragerentur, hieroglyphica, quae tum in columnis lateralibus, tum in antica et postica parte continentur, significant. Vides in dextri lateris columna inscriptionem hieroglphicam, in qua serpentibus nil frequentiùs occurrit, queis Vitam sibi dari Ammoniam ex uperiori Mundo dimanantem; vitam à Solaris regni radiis diffusam; vitam in hylaei Mundi humido constitentem, quae in sinistri lateris columna, tot repetetis hydroschematis significabantur, Mystae supplicabant. Et ne quid contra vitale beneficium concessum, Typhonia Ant