Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/151

From GATE
This page has not been proofread


numen, quibuscunque modis possent, exprimerent; hoc enim pacto et ipsum Numen Geniale Mesiticum, cui supplicabant, et supremum Numen per hoc sollicitatum iri certò sibi persuadebant. Sed iam haec proposito nobis simulacro applicemus.
Simulacrum est oppido mysterioso apparatu fabrefactum: primò enim ingeniculatum spectatur, non quovis modo, sed et unà sedendi actum exprimit, quo, quamvis superiori se ordinis Numini debitam reverentiam genuflexione praestare videtur; propria tamen potestate et dominio in res fidei et tutelae suae commissas pollere sedendo demonstrat; nudo est corpore, faemoralibus??? sola verenda tegentibus; queis illud ab omni terrenae contagionis labe remotum esse indigitatur; Ante se Abacum tenet quem supremo Numini complicatis manibus veluti supplicabundum offert.
Quale autem id Numen sit, cui supplicatur; qualia quae ipsi assident, quale illud quod ipsa offert aperiamus. Numen quod illa offert, ingeniculatum est, uti diximus, Mesiticum, proxeneticum, sive mediatorium ex eorum numero, quae Hylaei Mundi naturis praesunt, eiusque executores et Hemphtaei numinis administratores dicuntur; cuiusmodi Nephten, Hecatem et Arverin fuisse, variis in locis asservimus.
Numen cui supplicat, est illud quod medium in Abaco locum obtinet ridicula metamorphosi transmutatum, quod Amun Hieromistae vocant, et epithetum est supremi Numinis, teste Imablicho, spiritu suo igneo omnia pervadentis. Hinc eum variis symbolis expresserunt; uti videre est in III. Tomo Oedipi Aegypt. Syntag. de statuis Mesiticis, et polycharacteristicis; hic verò sub nudi hominis sedentis specie, cuius caput tùm circulo tutuloque pennaceo omnibus Diis communi, et insurgentium in modum aspidum efformato; tùm arietinis cornibus conspicuum fit; eorumq; significatio haec est; Aegyptii, supremum Numen, variis symbolis pro varia effectuum, quos in Mundo praestat, significatione effingebant; nam nunc Scarabaeo volante, modo accipitre miro symbolorum architectura tutulato, nuncglobo alato serpentifero; hic verò arietinis cornibus, conspicuum exhibebant; quem et Aegyptia lingua Amun, appellabant eique primum in Zodiaco signum consecrarunt; ut proindè ab hoc Iuppiter Hammon originem sui etymi à Graecis Aegyptiorum simiis, traxisse videatur; quid verò praestet hoc Numen Aegyptium, Iamblicus scitè exponit: Secundum verò alium ordinem proponit Hermes Deum Emeph (Hemptha) diis caelestibus tanquam ducem, quem ait intellectum esse seipsum intelligentem, atque in se intelligentias convertentem; huic anteponit unum impartibile, primum exemplar, quod Ichton appellat, praeter hos autem rerum apparentium opificio alii duces praesunt. Nam opifex intellectus, quis et veritatis Dominus est, atque sapientiae, quatenus in generationem progrediens occultam latentium rationum potentiam traducit in lucem Amun Aegyptiaca lingua vocatur, et. Ingemose itaque hòc indicare volverunt, Amun saecundum??? numen, totius generationis praesidem huius.