Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/152

From GATE
This page has not been proofread


huius enim cultu; generationum omnium faecundam propaginem; omniumque ad vitam humanam necessariarum rerum ubertatem et redundantiam sperabant, contra omnes Smyticas et Bebonias, Typhoniasque technas et insidias tuti et securi. Habet et duos asseclas secum hinc inde sedentes; et Trias Ammonia dicitur, quam, uti in praecedentibus relatum fuit, oracula Zoroastraea luculenter sanè exponunt: Unum, inquit, principium rerum omnium constituunt, idque et unum et bonum concelebrant; deindè paternum quoddam profundum venerantur ex tribus triadibus compositum; Unaquaeque verò trias Patrem habet, potentiam et mentem fidei, veritatis, et amoris. Distincta quidem numero nomina, revera tamen unum et idem Numen est, revocanturque??? ad Triadem Osiriacam, uti in interpretatione Tabulae Bembinae retulimus, ita ut medio loco sedens sit Osiris bonorum omnium Pater, duae pueri assidentes, Horus et Helitominus, Plutarcho teste, Osiris filii, quem hic mentem, ille potentiam patris mysticè exprimit. Sed haec omnia cum quam fusissime?? in Theologia Hieroglyphica prosecuti sumus, iis hoc loco non immorabimur: Huic itaque Triadi Ammoniae supplicat inferioris ordinis Numen, quod et primò variis sacrificiorum ritibus in adytis ab Hierophantis sollicitabatur, hoc verò sollicitatum, Numen Ammonium cui suberat, pro iis rebus, quae desiderabantur, et ipsum sollicitabat; hoc pacto utrumque mystica symbolorum allusione ad benefaciendum allectum in vota Mystarum tandam atrahi putabatur. Quomodò verò, id fieret; quibus ritibus, ceremoniis, quibus Geniis et Agatho-daemonibus mediantibus sacra peragerentur, hieroglyphica, quae tum in columnis lateralibus, tum in antica et postica parte continentur, significant. Vides in dextri lateris columna inscriptionem hieroglyphicam, in qua serpentibus nil frequentiùs occurrit, queis Vitam sibi dari Ammoniam ex superiori Mundo dimanantem; vitam à Solaris regni radiis diffusam; vitam in hylaei Mundi humido constitentem, quae in sinistri lateris columna, tot repetitis hydroschematis significabantur, Mystae supplicabant. Et ne quid contra vitale beneficium concessum, Typhonia Antitechnorum potestas et dominium posset; amuletis periaptisque, aliisque instrumentis averruncativis, uti sistris, crepitaculis, cymbalis utebantur, prout hieroglyphicae inscriptiones, circumquaque statuae incisae, quibus dicta instrumenta inserta spectantur, sat ostendunt; his enim Typhoniae potestates, ab aquae elemento, à sacris canalibus, favissis, seu piscinis, et crateribus Osiriacis, eparisteriisque averti credebantur; undè consequenter in hylaeo Mundo rerum omnium ubertas, in sidereo astraeorum Numinum benignus influxus; in supramundano, favor et gratia, unà intellectus Charismatis associata, sperabatur, et in dorso statuae per hieroglyphicas inscriptiones septemplici columnarum ordine distinctas miro symbolorum contextu indicantur; Quas si ad longum singulas hoc loco exponere volvissem, novo sane tomo opus fuisset; Quare temporis angustiis praeventus, iis diutius immorari nolvi.