Page:FC 1042.djvu/495

From GATE
Revision as of 10:35, 8 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 240r



et in exhortatione. Et hoc ualde [bo- » Emendatum antiqua manu ex Baleoleto. —b Sic perspicue ms. Mem, IV habet reneros perperam. Fortasse legendum est romeros. __________ « ' Die 8 Maji. ó 92 Fabri monumenta n]um * est apud Xpum. et apud curiam eius, relinquere, uideli* cet, in omnibus diuersoriis et domibus, ubi contingit nos diuer-sari, aliqua uestigia sanctae et bonae conuersationis, ubique enim aedificandum et ubique aliquid plantandum aut colligendum [est]: debitores enim sumus omnibus hominibus in omni statu, in omni loco, sicut ubique nos respicit et confortat altissimus Dominus noster cuius nos sumus coadiutores. 434. Hic agnoui multas negligentias quas hactenus admisi in uariis et multiplicibus itineribus meis, et eas maxime quae fuerunt circa eruditionem aut correctionem, admonitionem aut consolationem earum personarum, quas conuersari contigit mecum, uel quas contigit me alloqui aut etiam uidere; nihil etenim frustra deberet uenire ad conspectum nostrum aut ad nostram notitiam, quia

_______________