Page:FC 1042.djvu/495

From GATE
This page has not been proofread



f. 240r



in diversoriis relinquere vestigia sanctae conversationis. et in ex[h]ortatione, et hoc valde bonum est apud Christum, et apud curiam eius, scilicet relinquere[1] in omnibus diversoriis, et domibus, ubi contingit nos diversari aliqua vestigia sanctae, et bonae conversationis, ubique enim aedificandum, et ubique aliquid plantandum, aut colligendum est. Debitores sumus omnibus etc. Debitores enim sumus omnibus hominibus, in omni statu, in omni loco, sicut ubique nos respicit, et confortat altissimus Dominus noster cuius nos sumus sicut Deus nos respicit etc. coadiutores. Hic agnovi multas negligentias, quas hactenus admisi in variis, et multiplicibus itineribus meis, et eas maxime, quae fuerunt circa eruditionem, aut correctionem, admonitionem, aut consolationem earum personarum, quas conversari contigit mecum, vel quas contigit me alloqui, aut etiam videre: nihil veniat frustra etc. nihil etenim frustra deberet venire ad conspectum nostrum, aut ad nostram notitiam, quia

_______________

  1. scilicet relinquere] relinquere videlicet MF [p. 692]