f. 240v
Iesus Christus Dominus noster nihil ociosum permisit esse: non aspectum rerum: non auditum illius
vocis[1]:
nec illud ociosum fuit, quod ad quaedam loca diverteret,
aut[2]
ad quosdam homines oculos
divexerit[3],
quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse
voluerit[4].
Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius commedere,
ipsius[5]
dormire, et cetera: ociosa enim non fuerunt,
nos igitur non sinamus ociosum esse,
quando[6]
ad unum
quemlibet[7],
quacumque occasione accesserimus,
sive ad visitandum, sive ad confitendum,
sive[8]
ad commedendum,
sive ad quodvis nogotium spirituale
peragendum[9]
adducti fuerimus.
Remedium etc.
Unum efficax remedium hic notato
circa[10]
tentationes
carnales[11],
occasionaliter occurrere
solentes[12]
illis qui
transeunt[13]
per diversoria, et per domos saecularium
_______________
- ↑ vocis] add. sed MF
- ↑ aut] quod MF
- ↑ divexerit] direxerit MF
- ↑ voluerit] noluerit MF
- ↑ ipsius] om. MF
- ↑ quando] quod MF
- ↑ quemlibet] add. vel praetereundum vel videndum MF
- ↑ sive ... sive] add. minus autem si MF
- ↑ sive ... peragendum] vel ad aliis convivendum aliquo MF
- ↑ circa] contra MF
- ↑ carnales] add. quae MF
- ↑ solentes] solent MF
- ↑ transeunt] om. MF