Page:FC 1042.djvu/481

From GATE
Revision as of 12:55, 1 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 233r



sic scilicet, ut nec me male prosternat minor, nec male erigat superior. Det Deus ut magis sim attentus ad emendationem, quam ad modum uerbaque eius qui me reprehendit. 419. Qui non habet in se aut non inuenit unde consoletur, facile succumbit sub onus reprehensoris: qui autem in se ipso habet uel putat se habere unde seipsum consoletur, cito se ipsum consolatur super reprehensionibus. Hinc fit ut debeas caute reprehendere eos, qui sibi ipsis nimium displicent; nimis enim deficiuntur, nisi bene admoneantur; sibi autem placentes facilius ferunt reprehensiones. Aliter ergo te habeas erga melancolicum aut flegmaticum, et aliter erga colericum ac sanguineum; sed da operam tu ut ne sis colericus, nec sanguineus, quantum ad consensum, nec flegmaticus aut melancolicus, iuxta illud: «Vir sa- E In Mem, III post verbum additur para^raphus «Quisquis... Ji-su Domino nostro» quae in Mem. 1 superius, scilicet in n. 41J habetur. Ilie autem proprius ejusdem locus esse videtur. Verba autem quae supra proxime sequuntur^ nempe, sed et falsitatem, t« Mem. III desiderantur. 686 Fabri uonuuenta piens dominabitur astris.» Hoc fit per gratiam domini nostri Jesu Xpi., qui naturas in se ipso et per se ipsum, ex se ipso perficit [mense APRILI 1545]

_______________