Page:FC 1042.djvu/482

From GATE
This page has not been proofread



f. 233v



In die Coenae Domini Mihi valde sapuit, quod Christus non non[a] solum Apostolis suis, et deinde nobis omnibus relinquere voluerit exemplum omnium bonorum operum, quae per corpus suum exercuerat, sed ipsum quoque corpus, et organum, per quod talia opera exercuerat, et in quo passurus erat mortem. operatores diligentes qui habemus instrumenta Divinitatis pro cibo O infelices nos christianos, si habentes instrumentum Divinitatis Dei pro cibo, et potu non evaserimus[1] operatores solliciti, et diligentes[2].

In die Parasceve, cum audiendi essent mihi quidam iuvenes et parvuli, ex minimis, qui erant de familia cuiusdam Domini filii mei spiritualis, appropinquaverunt ad me quaedam superbae cogitationes, et quidam spiritus interius loquentes[3], et dicentes[4], nunquam[5] tu huc venisti, ut his minimis dares operam? Nonne melius erat esse in eo loco, ubi audire posses gravium aliquarum personarum confessiones? Sed ubi apud me decretum fuit velle per omnem vitam? Nihil aliud operari,
_______________

  1. non] bis, sed omittimus

_______________

  1. evaserimus] add. in MF
  2. solliciti et diligentes] industrios MF
  3. loquentes] loquens MF
  4. dicentes] dicens MF
  5. nunquam] nunquidne MF