Page:FC 1042.djvu/478

From GATE
Revision as of 10:34, 30 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 231v



et effecta. Deus ab aeterno proposuit propitiatorem Jesum Xpum.; sed ante hunc diem Uerbum non est factum caro. Conceptus Patris hoc die factus est caro; fiant ergo conceptus nostri opera ac facta benedicta, siue fructus benedictus. Det Deus in singulis uerbis et actionibus, in quibus uersa-mur et exercemur, nouum aliquem modum proficiendi: hic incipiamus. 416. Optaui reprehendi a quacumque persona siue sit supra te, siue sub te, siue a dextris uel sinistris tuis. Item in quocumque tempore, id est siue sis laetus, siue tristis, siue calidus, aut frigidus, in qualibet tua imperfectione aut defectu, uero uel apparenti, nec imponas modum reprehensori tuo, sed optes ut ipse’eum modum seruet, qui te maxime possit affligere. Haec dixerim considerando fructum eius, qui reprehenditur, aut corripitur, aut emendatur.

_______________