f. 231r
diem, in quo certior fieri possim de uita aeterna.
Reputabam illum beatum esse, qui
stabiliter[1]
nouit se inuenisse gratiam apud Deum,
illum, inquam,
existimbabam[2]
benedictionem inter homines habere,
et[3]
opera Deo accepta
facere[4].
Miseri igitur sunt illi, quibus prima cura est
ut[5],
sint in gratia hominis alicuius
mortalis, qui iugiter cupiunt, ut erga ipsos talis homo sese habeat, ut eis munera, et dignitates
largiatur[6], qui denique nimium gaudent, dum audiunt opera sua et officia, siue seruitia placere Dominis suis.
Hic dum considerassem tali die Christum incarnatum fuisse, proindeque exordium nostrae salutis de facto
ex[7]
re ipsa incepisse.
Dum, inquam, hoc sic cogitassem, oraui Dominum, ut det opere, et de facto incipere quod hactenus in solis
mansit[8]
affectibus.
Sic[9]
hic, o Deus meus, initium conuersionis desideriorum, affectuumque in opera,
_______________
- ↑ stabiliter] probabiliter MF
- ↑ illum ... existimabam] Deum esse secum, se aliquam MF
- ↑ et] se facere MF
- ↑ facere] om. MF
- ↑ ut] num MF
- ↑ qui ... largiatur] et quo pacto talis homo erga ipsos sese habeat; qui etiam maxime cupiunt scire quae bona sint recepturi MF [p. 684]
- ↑ ex] et MF
- ↑ mansit] manet MF
- ↑ Sic] Sit MF