Page:FC 1042.djvu/479

From GATE
This page has not been proofread



f. 232r



Quidam significauit mihi se desiderare hoc bonum in me, quod[1] tam clare ipsum reprehenderem, quam clare ipse me reprehendit, cui hoc ego seruaui[2] responsum. mutuae reprehensiones. Cum reprehensiones inter nos non sint de rebus directo[3] Deo displicentibus, sed solum de modis loquendi, uel conuersandi, aut de alijs modis se habendi in hordine ad homines, difficile est mihi[4] in omnibus[5] corripere, aut emendare in talibus[6], qui mentem meam, aut[7] sensum meum[8] non faciunt sibi regulam. Ego dicam facile hoc mihi non sapit, uel hoc mihi[9] displicet, aut hoc mihi non bonum[10] uidetur, sed responderi poterit[11] meum judicium, aut[12] uoluntatem[13] non esse bonam[14], sed[15] potius uelle sequi sensum[16] propriae[17] suae, et magis timebunt displicere multis, sicut sibi uidetur, quam uni mihi, sic fiet, ut impediar, ne possim, uel audeam tales reprehendere. Aliud est de inferioribus

_______________

  1. quod] add. esset, si MF
  2. hoc ego seruaui] ego seruaui hoc MF
  3. directo] directe MF
  4. mihi] add. peregrino MF
  5. omnibus] add. mihi difficile est, inquam MF
  6. talibus] add. eos MF
  7. aut] et MF
  8. meum] om. MF
  9. hoc mihi] om. MF
  10. hoc ... bonum] non MF
  11. responderi poterit] respondebitur MF
  12. aut] ac MF
  13. uoluntatem] add. meam MF
  14. bonam] add. regulam MF [p. 685]
  15. sed] om. MF
  16. sensum] sensa MF
  17. propriae] patriae MF