Page:FC 1042.djvu/450

From GATE
Revision as of 11:43, 17 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 217v



desiderio, ut ego in missa possem uidere ac sentire in corde meo Jesum ad me uen • turum in sacramento. Agnoscebam plane ipsum ad me uenisse nimium saepo absque hoc quod ipsum uiderem uenire. Rogaui igitur Deum, Virginem et sanctos aliquot, ut mihi et omnibus fratribus meis, omnibusque communicaturis liceret uidere ipsum uenientem, proindeque reuereri decenter, praepararique ipsi cum digna aliqua exspectatione. Dum etiam induerer ornamentis sacris, consideraui et hortatus 142 sum meipsum ad compositionem illam, quam debet habere qui uidet Jesum ad se uenientem. 380. Joannes uere animaduertit, apertisque oculis uidit Je-sum ad se uenientem. Sic Petrus alicubi ipsum uidit, dum diceret (Exi a me, quia peccator sum) Elisabeth quoque similes aliqua ex parte oculos habuit, cum diceret (Unde hoc mihi ut ue- R0M.,Xir, 3. Nempe in urbem Jerusalem, quae interpretatur visio pacis. Die i3. Joan., I, 29. " Luc., V,8. Memoriale.—Januario 1545 niat Mater Domini mei ad me?) Maria autem Mater Dei tunc maxime uidit Jesum ad se uenientem cum dixit (Ecce ancilla Domini, etc.) **. 381, Jesum Mater detinuit in longa obedientia subditum

_______________