Page:FC 1042.djvu/412

From GATE
Revision as of 11:24, 28 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 198v



oculi 124 **, considerarentur, pax maior inueniretur; et si talia [bona] sic reperta promonerentur, maior fructus fieret. 331. In festo sancti Albani martyris, quod solemne est Mo-guntiae, die 2i.* Junii, ego celebraui missam in summo altari ecclesiae sancti Albani, super quo expositae erant uariae reliquiae sanctorum corporum, vitra capsulam corporis eiusdem beatissimi martyris. Inibi ego recepi multam deuotionem, considerando tam longas peregrinationes huius martyris, et quod ipse venisset tempore arianorum vt moreretur pro moguntinis. 332. In hoc ego animabar, et spem bonam cepi ad fructum faciendum in tempore istarum haeresium lutheranarum, quae hanc Germaniam totam prope euerterunt; quae haereses nihil aliud sunt quam recessus ab ecclesia catholica, vt vnusquisque, extra disciplinam matris suae positus, faciat impune, et credat, et loquatur quidquid volet,

_______________