Page:FC 1042.djvu/412

From GATE
This page has been proofread



f. 198v



oculi considerarentur, pax maior inveniretur; et si talia[1] sic reperta promoverentur, maior fructus fieret etc.[2]

In festo Sancti Albani Martyris, quod solemne est Maguntiae[3] die xxi Iunii, ego celebravi missam in summo altari ecclesiae Sancti Albani, super quo expositae erant variae reliquiae Sanctorum corporum ultra caput[a] capsulam corporis eiusdem Beatissimi Martyris. Inibi ego recepi multam consolationem[4], considerando tam longas peregrinationes huius Martyris et quod ipse venisset tempore Arianorum ut moreretur pro Maguntinis[5]. In hoc ego animabar, et spem bonam accepi[6] ad fructum faciendum in tempore istarum haeresum luteranorum[7] etc.[8] quae hanc Germaniam totam prope everterunt, quae hereses[9] nihil aliud sunt, quam recessus ab Ecclesia Cattolica, ut unusquisque contra[10] disciplinam Matris suae positus faciat impune, et ccredat[b], et sequatur[11] quidquid volet
_______________

  1. ultra] sequitur caput, sed eras.
  2. credat] cedat ante correctionem

_______________

  1. talia] add. [bona] MF
  2. etc.] om. MF
  3. Maguntiae] Moguntia MF
  4. consolationem] devotionem MF
  5. Maguntinis] moguntinis MF
  6. accepi] cepi MF
  7. haeresum luteranorum] haeresium lutheranarum MF
  8. etc.] om. MF
  9. hereses] haereses MF
  10. contra] extra MF
  11. sequatur] loquatur MF