Page:FC 1042.djvu/411

From GATE
This page has not been proofread



f. 198r



imaginationum[1], tepiditas, frigiditas, malitia, ac defectio[2] desinat inuadere animam meam, et spiritum meum[3] alioquin[4] in se ipsa[5] pauperem, tepidam[6], frigidam[7], ac deficientem. Utinam iam esset[8] haec mutabilitas mea, qua toties[9] factum est, ut nunc omnia nimium prospera, et prosperanda uiderentur, nunc contra omnia perdita, et perdenda. Haec non acciderent, si ego nescirem tam multa de causis, et[10] occasionibus per quam[11] generantur mala, aut augentur, sed in his quaerendis, et[12] audiendis ego fui nimius, et nimius etiam in pensandis illis ex me ipso, nimium studiose etiam meditatus sum uim peccatorum, et artem[13] errandi ac cadendi, experientia quoque infirmitatum alienarum, et defectum in hac scientia mihi laborem addidit, unde factum est, ut multa praeter[ie]rim eorum, quae pertinent ad uirtutes, et ad bona, quae Deus seminauit in hominibus, quae bona si simplici oculo[14], absque praesentia alterius mali

_______________

  1. imaginationum] imaginariorum MF
  2. defectio] detectio MF
  3. meum] add. satis MF
  4. alioquin] alioqui MF
  5. ipsa] ipso MF
  6. tepidam] tepidum MF
  7. frigidam] frigidum MF [p. 652]
  8. esset] cesset MF
  9. toties] totiens MF
  10. et] add. de MF
  11. quam] quas MF
  12. et] ac MF
  13. artem] artes MF
  14. oculo] add. id est MF