Page:FC 1042.djvu/392

From GATE
Revision as of 16:02, 22 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 188v



unde fit in ipsi.s tanta sentimentoruin diuersitas atque etiam contrarietas, quia saepe impugnantur et sollicitantur ad mala ea, quae non possunt sentire simplices illae naturae. Magnum quoque momentum ad bonum affert ipsis angelis non habere istam dupplicitatem et multiplicitatem in agendo; unde fit ut intra ipsos non fuerint bella, etiam antequam essent in bono confirmati (licet oppugnarentur a contrariis spiritibus). 310. In nobis autem tanta est uarietas, ut licet aliqua pars uideatur esse bona, multae ex reliquis tamen ad malum tendunt. Nec enim intellectum statim comitatur plena uoluntas, nec contra, uoluntatem ipse intellectus; sensus quoque ipse aliorsum nimium saepe tendit quam ratio appetitus ipsius. Fit igitur ut non statim totus homo bonus ac rectus sit, cum una aliqua ipsius portio recta aut bona fuerit. Hic tamen mihi etiam datum est ut recognoscerem in hoc magna beneficia facta

_______________