Page:FC 1042.djvu/381

From GATE
Revision as of 11:51, 12 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 183r



ab initio renouari me ad nouum sensum circa peccata, et circa ipsius Dei offensi cognitionem. 300. Alio quodam die, dum uisitassem magistrum Petrum Gueldriensem qui exercebatur iuxta modum Exercitiorum nostrorum, ego habui quaedam argumenta magnae euidentiae, quibus clarius quam unquam intellexi quamplurimum referre ad discretionem spirituum, an cogitationes ac locutiones internas attendamus, an ad ipsum spiritum, qui per desideria, per affectus, per fortitudinem animi uel debilitatem, per tranquillitatem, uel inquietudinem, per laetitiam uel tristitiam, et similes affectus spirituales sese prodere solet. Per haec sane facilius iudicari potest de anima et eius hospitibus, quam per ipsas cogitationes. 301. Quidam enim sunt, qui per multas ac uarias diuerso-rum exercitiorum spiritualium contemplationes aut orationes, uix possint deprehendere uarietatem diuersorum spirituum,

_______________