Page:FC 1042.djvu/382

From GATE
This page has not been proofread



f. 183v



sed semper videntur agitari uno, et eodem spiritu, licet hoc fiat secundum magis, ac minus; efficacissimum autem medium ad exercitandam[1] hanc distinctionem est propositio electionis vitae, et status deinde postea in eodem varii sunt[2] gradus ad perfectionem tendentes, et generaliter, quo altiora[3] ad agendum, vel sperandum, vel credendum, aut ad amandum[4] proposueris, et quanto magis ad ipsa te applicaveris[5] affectualiter[6], et effectualiter, eo facilius dabis[7] argumenta excitandi differentiam spiritus boni et[8] mali. In quibusdam quoque ideo agnoscitur spiritus malus, et maxime in piis, et diu versatis in devotione[9] extra peccata, quia non habent[10] cognitionem[11] extra limites veritatis, ac bonitatis, neque affectus manifeste inordinatos. Hos tamen, quantumlibet sanctos[12] si induxeris, ut sese examinent in aliquo

_______________

  1. exercitandam] excitandam MF
  2. sunt] om. MF
  3. altiora] cuiquam altiorem MF
  4. amandum] add. rem MF
  5. et quanto ... applicaveris] add. ut ad ipsam sese applicet affectualiter et MF
  6. affectualiter] effectualiter MF
  7. dabis] dederis MF
  8. et] ac MF
  9. devotione] add. etMF
  10. habent] add. neque MF
  11. cognitionem] cogitationes MF
  12. sanctos] sancti et add. sint MF