f. 183r
ab initio renouari me ad nouum sensum circa peccata, et circa ipsius Dei offensi cognitionem.
Alio quodam die,
cum[1]
eg[o][2]
uisitarem[3]
Magistrum Petrum
Gueldrientem[4],
qui exercebatur iuxta modum exercitiorum nostrorum, ego habui quaedam argumenta magnae euidentiae, quibus clarius, quam unquam intellexi quam plurimum referre ad
descritionem[5]
spirituum,
ac[6]
cogitationes,
et[7]
locutiones internas attendamus, an ad ipsum spiritum, qui per desideria, per affectus, per fortitudinem animi, uel debilitatem, per tranquillitatem,
per[8]
inquietitu[di]nem[9],
per laetitiam uel tristitiam,
uel[10]
similes affectus spirituales sese prodere solet.
Per haec sane
facilibus[11]
iudicari potest de anima, et eius hospitibus, quam per ipsas cogitationes.
Quidam enim sunt, qui per multas, ac
uarias[12]
exercitiorum spiritualium contemplationes, aut orationes uix possint deprehendere uarietatem diuersorum spirituum,
_______________