Page:FC 1042.djvu/369

From GATE
Revision as of 12:13, 6 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 177r



ut nos iam discamus uiuere uitam spiritus separati a corpore; non “ miseram illam, quae est in male cogitando, memorando, appetendo; sed • cum nii. Memoriale.—Aprili 1543 633 contrariam illam, scilicet quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, uoluntatem et intellectum. 289. In die sancti Georgii martiris *, dum dicerem missam in ecclesia sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc recens defunctae, cuius depositionis dies primus ce-lebra(ba]tur, ego sensi magnam consolationem, in quadam uiua apprehensione glorificationis animarum per Xpum. faciendae. Particulariter sentiebam illam Xpi. Utieralitatem, quam ostendit suis, super operibus suis quae fecerunt, re[d]dendo praemia unicuique iuxta opera sua quae fuerint in fide ipsius. Non poterit enim non magnum esse praemium cuiuslibet operis facti in gratia; (eorum namque, quae non fuerunt facta in gratia Xpi., nulla

_______________