Page:FC 1042.djvu/364

From GATE
Revision as of 09:54, 3 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 174v



ut senserim magna desideria circa reparationem ipsius, et circa resuscitationem cultus diuini in praedictis sanctis, quorum nulla est iam in ea capella deuota commemoratio, aut memoria deuotionis praedictorum sanctorum, cum tamen olim fuerit inibi maxima fides et deuotio erga praesidium ipsius. Ego cele-braui missam, applicans ipsam in hoc ut esset remedium contra ' Octava Paschae die t Aprilis fuit. Locatio autem domus a Fabro conductae initio ejusdem mensis probabiliter assignari poterit. Igitur sensa illa, de quibus narratio, die i habita fuisse videntur. Memoriale.—Apbili 1543 peccata circa defectum huiusmodi cultus facta, ut simul restitui possit ac reparari. Vlinam Deus, per intercessionem earum sanctarum et omnium aliorum istorum det mihi gratiam, ut possim aliquando aliquid in tali reparatione, tam in eo quod uisibili ac manu factum est, quam in eo quod est spirituale. 285. Eodem die sub nocte, dum primum mihi soli esset in ipsa domo dormiendum, et sensissem nescio quam corporalem mutationem, et nescio quam miseriam

_______________