Page:FC 1042.djvu/363

From GATE
This page has not been proofread



f. 174r



benedictio tua sit super nos semper per Christum Dominum Nostrum. Hoc feci[1] cum bona deuotione, sentiens quod esset conueniens et bonum ita fieri, quando de nouo quemlibet locum Ingrediendo locum, dicere orationem Visita quaesumus Domine habitationem istam. ingredimur. Angelos praeterea bonos, qui sunt custodes vicinorum huius domus ego inuocaui, et sensi[2] hoc quoque esse[3] conueniens, et bonum dum sic transitur in aliquam nouam vuiciniam. Orabam[4] etiam orando, ut nec mihi, nec mecum habitaturis[5] nocere ualerent[6] mali spiritus vicinorum, maxime autem[7] fornicationis, quos non dubium est esse in[8] meretricibus[9] fornicarijs, caeterisque turpibus[a] personis, quales audiui esse in hac vicinia. Inuocaui etiam Sanctam Othiliam, et[10] Sanctum Jodocum, et Sanctum Lutium[11], quibus dicata est cappella domui ei, quam locaui propinqua, ubi sensi varios[12] doloris spiritus, videns dictam capellam ita destructam[13] propter uarias fornicationes transeuntium per eam conspurcatam. Ex hoc factum est

  1. débauchés, Certeau, n. 283.

_______________

  1. feci] fieri MF
  2. sensi] add. quod MF
  3. esse] esset MF
  4. Orabam] Optabam MF
  5. nec midi ... habituaris] nec mecum habitaturis, nec mihi MF
  6. ualerent] ualeant MF
  7. autem] add. spiritus MF
  8. in] ut MF
  9. meretricibus] add. et MF
  10. et] om. MF
  11. Sanctum Lutium] sanctam Luciam MF
  12. varios] add. tactus MF
  13. destructam] add. et quodammodo MF