Page:FC 1042.djvu/365

From GATE
This page has not been proofread



f. 175r



in corpore meo, ex qua oriebatur quaedam tristitia, in spiritu ego coepi rogare Deum[1] ut oratio pro vicinia. mihi concederet[2] prosperitatem aeris[3] totius veciniae[4], defensionem a morbis, caeteris malis, et denique ut meus aduentus ad eos[5] omnibus modis ipsis vicinis prosper et fatuus[6] esse posset, praeseruet[7] quoque ab igne, et caeteris incommodis, quae nunquam nisi iusta de causa mictuntur a Deo[8] aut permictuntur optaui huic Domui, Hoc unum etiam[9] mihi datum est circa hanc materiam, cum gratiarum actione cogitare, id est, quomodo[10] tot, et tan uaria ho[s]pitia ego mutauerim in toto tempore vitae meae satis peregrinae, et instabilis iuxta Dei (ut credo) nutum, et propter quem solum tot hospitia, non quaesiuit commodiora. ex quo me ipsum noui habitaui considerans itaque tantam hospitiorum mutationem haec autem non fuit quia[11] quaererem commodiora corpori meo, vel quia fugerem incommoda gratias Deo agebam quod

_______________

  1. Deum] Dominum MF
  2. mihi concederet] daret mihi MF
  3. aeris] add. domus, aut (si uoluntas ipsius magis id fieri uellet) quicquid contagionis mihi expediret; pro proximis autem, id est, pro hospite, et pro uicinis omnibus, ego ex animo deuoto petiui omnem prosperitatem aeris MF
  4. veciniae] uiciniae MF
  5. eos] ipsos MF
  6. fatuus] faustus MF
  7. praeseruet] Praeseruationes MF
  8. mictuntur a Deo] a Deo mittuntur MF
  9. etiam] om. MF
  10. quomodo] quemadmodum MF
  11. quia] add. uel MF