Page:FC 1042.djvu/332

From GATE
Revision as of 11:04, 18 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 158v



celebraui hoc die lunae post dominicam Quadragesimae) * ad hoc ut singulis diebus secundarum feriarum habeam hanc memoriam, non solum uidelicet bonorum angelorum (id quod iamdiu habui) sed etiam malorum angelorum in eorum perniciem. Hoc secundum ego nunquam antea senseram tam ex intimis. Sit benedictus [ille] a quo, et ille per quem, et ille in quo talia sentimenta et tales notitias accepimus. 252. In die sanctiValentini martyris,quae fuit i4.*Febr[u]a-rii, Stephanus a nobis decessit Romam uersus; ex occasione cuius discessus ego sensi magnam deuotionem circa inuocationem sui boni angeli et aliorum pro ipso. Sensi 101 etiam quendam bonum spiritum, considerando quo modo Angelus ipsius bonus tamdiu mansisset in societate nostra domestica, a me non cognitus, et quod tunc discederet

_______________