Page:FC 1042.djvu/332

From GATE
This page has been proofread



f. 158v



coelebravi[1] hoc die lunae post Dominicam primam[2] in 2is feries habere memoriam Angelorum bonorum et malorum, etc. Quadragesimae) ad hoc, ut singulis diebus secundarum faeriarum[3] habeam hanc memoriam, non solum dictorum[4] bonorum Angelorum, id, quod iam diu habui, sed etiam malorum Angelorum et[5] eorum perniciem. Hoc secundum ego numquam antea senseram tam ex intimis, et[6] benedictus sit[7] ille a quo, et ille, per quem, et ille, in quo talia sentimenta, et tales notitias accepimus.

In die sancti Valentini Martiris, quae fuit 14 Februarii Stephanus a nobis discessit[8] Romam versus, ex occasione cuius discessus, ego sensi magnam devotionem circa invocationem sui boni Angeli, et aliorum. Pro ipso sensi etiam quemdam[9] Bonum spiritum considerando, quo modo Angelus ipsius bonus tam diu mansisset in societate nostra domestica a me non cognitus, et quod tunc discederet inco=[10]

_______________

  1. coelebravi] celebravi MF
  2. primam] om. MF
  3. faeriarum] feriarum MF
  4. dictorum] videlicet MF
  5. et] in MF
  6. et] om. MF
  7. benedictus sit] Sit benedictus MF
  8. discessit] decessit MF
  9. quemdam] quendam MF
  10. incognitus] localiter MF