Page:FC 1042.djvu/327

From GATE
Revision as of 10:27, 16 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 156r



et sicut ad primum finem ac terminum formamque omnium rerum, per alios fines mediatos ac per formas mediatas. Primus a quo, Pater est; primus per quem, Filius; primus autem in quo, Spiritus Sanctus. Pater quidem, a quo omne esse ■ mei mei nt$, —^ societatem ms. —i ramos Mem. II. MeMOBlJU.B.—Fkbkuario 1543 615 creatum est. Filius, per quem omnia fiunt; et Spiritus Sanctus, in quo omnia perficiuntur. Haec quidem attributiue intelligenda sunt, quia unicum principium omnium creatorum et factorum et perfectorum 1 sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus; a quo uno principio processerunt omnia, et per quod administrantur omnia, et in quo 97 subsistunt omnia, quod sit benedictum in saecula saeculorum. 246. In festo beatae Scolasticae uirginis *, ego celebraui missam de ipsa et pro me ipso. Hic ego notaui et sensi esse perquam necessarium et ualde conueniens, ut in similibus festis sanctarum uirginum, quaerantur gratiae quae faciunt ad propriam perfectionem. Ipsae enim

_______________