Page:FC 1042.djvu/325

From GATE
This page has not been proofread



f. 155r



quam orationem ego inchoaueram propter dolorem dentium, quo postea fui a[fjflictus. Agebam igitur hic gratias huic uirgini, quae potuit facile michi impetrare conseruationem huius sanitatis, et petebam ut in futurum fieret, per intercessionem et merita ipsius apud Christum, quatenus ego et quilibet sociorum meorum possemus conseruari ab his et caeteris omnibus morbis. Rogabam etiam hanc eamdem sanctam ut ipsa oraret pro nobis alios sanctos, unumquemque iuxta ministerium quod habent a Christo circa curam fidelium, non solum quantum ad impe[t]randas nobis uirtutes et salutem spirituum nostrorum, sed etiam in particulari quantum ad uirtutes, et sanationes, et conservationes circa corpus et partes corporis. Optabam itaque ut unus aliquis mihi impetraret verbi gratia humilitatem, continue mei * curam circa hoc habendo; alius patientiam,

_______________