Page:FC 1042.djvu/325

From GATE
This page has not been proofread



f. 155r



quam orationem ego incohaueram propter dolorem dentium, quo postea fui afflictus. Agebam igitur has[1] gratias huic uirgini, quae potuit mihi facile[2] impetrare conseruationem huius sanitatis, et petebam ut in futurum faceret[3], per intercessionem, et merita ipsius aput Christum, quas[4] ego, et quilibet sociorum meorum possimus[5] conseruari a morbis. conseruari ab his, et caeteris omnibus morbis. Rogabam etiam hanc[6] sanctam, ut ipsa oraret pro nobis alios sanctos, et nunquam[7] iuxta ministerium, quod habent a Christo iuxta[8] curam fidelium, non solum quantum ad impetrandam[9] nobis uirtutem[10], et salutem spirituum nostrorum, sed etiam in particulari quantum ad uirtutes, et sanationes, et conseruationes circa corpus, et partes corporis. Optabam itaque, ut unus aliquis mihi impetraret verbi gratia humilitatem, continuo[11] etiam[12] mei curam circa hoc habendo, alius patientiam,

_______________

  1. has] hic MF
  2. mihi facile] facile michi MF
  3. faceret] fieret MF
  4. quas] quatenus MF
  5. possimus] possemus MF
  6. hanc] add. eamdem MF
  7. et nunquam] unumquemque MF
  8. iuxta] circa MF
  9. impetrandam] impe[t]randas MF
  10. uirtutem] uirtutes MF
  11. continuo] continue MF
  12. etiam] om. MF