Page:FC 1042.djvu/324

From GATE
This page has not been proofread



f. 154v



modis mali[1] habentes nescire representare miserias suas ipsi Deo, ac sanctis eius, sed semper recurrere ad humana remedia, et temporalia in quibus non est salus. effundere corda afflictif coram Deo, etc. Effundamus ergo semper coram illo corda nostra afflicta, quia ipse laborem et dolorem considerat, ponderat, et poenitus nouit aestimare qualis sit, et quantus sit.

In festo sanctae Apolloniae ego inueni satis bonam deuotionem applicando missam ad eam personam, quecumque sit in mundo, quae maxime omnium optat[2] praecibus Ecclesiae iuuari[3]. Optaui quoque liberationem a poenis purgatorij ei animae quaecumque sit, quae iustissime omnium de me conqueri possit, et maiori iure exigere orationes meas. In hoc eodem die Sanctae Apolloniae ego habui memoriam quamdam, quod dum essem paruulus, solebam ego[4] orationem quandam leggere[5] de hac sanctissima Virgine,

_______________

  1. mali] mala MF
  2. optat] optet MF
  3. iuuari] adiuuari MF
  4. solebam ego] ego solebam MF [p. 614]
  5. orationem quandam leggere] legere orationem quamdam MF