Page:FC 1042.djvu/320

From GATE
Revision as of 10:48, 12 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 152v



occasionem haberet miserandi et miserendi mihi, uidens defectus meos. 239. Item hoc quoque proposui in corde meo frequentare hanc orationem, scilicet: »Domine Deus omnipotens, des michi gratiam ut, dum moriar, habeam pacem illam, quae constat ex uisione tui salutaris, ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae. * Hoc erit dum cognoscetur perfecte Christus ut saluator, ut illuminator, ut glorificator. 240. Quodam die propinquo Purificationi virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis uerba illius sententiae Christi, quibus dixit de relinquente {latrem aut matrem, etc., quod uitam aeternam px)ssidebit *. Cum magno pondere sentiebam quidnam sit possidere aeternam uitam. Item, hoc die, super quadam mea interrogatione interna circa rationem

_______________