Page:FC 1042.djvu/310

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 147v



quietem, imo, et eleuari ad attentionem uerborum officij mei, etc.[1]

Sub hos dies uenit a summo Pontifice Bulla Jubilei, iuxta cuius tenorem ego me pr[a]eparaui ad susceptionem huius[2] gratiae, quam concedebat[3] ipsa Bulla, ad quam rem Dominus dedit mihi uarios gradus infusionis fidei, et spiritus[4] circa talia bona spiritualia. in Jubileo petere reditionem omium bonum animae perditorum, etc. Rogabam Dominum, ut mihi concederet gratiam, qua fieri posset, ut quaecumque bona animae meae, quae[5] ego umquam alienaui, aut uendidi, uel perdidi, illa ualeant redire ad me. Hoc erat desiderium summum[6] tunc[7] iuxta figurale Jubileum Judeorum, in quo unusquisque redibat ad bona terrae suae quomodocumque alienata[8]. Varij affectus uenere[9] quoque in animam meam[10] circa reconciliationem cum Deo. Optabam ut culpae omnes siue essent per ignorantiam, siue

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. huius] eius MF
  3. concedebat] sonabat MF
  4. spiritus] spei MF
  5. quae] om. MF
  6. summum] sumptum MF
  7. tunc] om. MF
  8. alienata] alienatae MF
  9. uenere] uenerunt MF
  10. animam meam] animum meum MF