Page:FC 1042.djvu/297

From GATE
Revision as of 11:31, 1 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 141r



ipsorum sacramentorum, sed supra quam possimus aut sciamus cogitare uel desiderare. 222. Dum quis te interrogabit, qui nec te aedificare potest aut paratus est, nec a te aedificari potest aut uult, cum eo ne sermonem misceas, sed deuita ac declina eum ut serpentem et scorpionem; noli respondere ad eius interrogata; quia, si bene responderis, ille non aedificatur; si autem male responderis, ille te non docebit uel erudiet. 223. Eodem die, dum essem in missa, tenens pretiosissimum corpus Domini, ego habui quamdam uiuam apprehensionem de eo quod est assistere sacramento ueritatis, et sacro signo in se continenti omnem ueritatem et omnem bonitatem; ad quod sacramentum non oportet accedere, nisi post multam sui purga* tionem et examinationem. Qui enim accedit absque reconciliatione prius facta apud eum, qui est uicarius Xpi. in foro poeni* tentiae, ille inueniet iudicium in manducatione et potu salutaris cibi *. 224. Sume similitudinem de eo, cui factum est mandatum nomine principis terreni, ut debeat exulare propter

_______________