Page:FC 1042.djvu/29

From GATE
Revision as of 11:08, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 7r



in omnibus et sanctorum angelorum et Spiritus Sancti illustrationibus o[p]portuno tempore me liberabat. Contigit autem in fine horum 4or[1] annorum circiter, quod cum me inuenissem iam fortem[a] in solo domino[2] super propositis, in quibus iam perseueraueram, plusquam duos annos sequendi[3] Ignatium in uitae paupertate[b] nec aliud expectassem[4] quam studiorum meorum, eiusque et magistri Francisci caeterorumque eiusdem animi et propositi finem, hoc inquam tempore pagus[5] profectus uisitaturus parentes fuique cum patre qui (mortua iam matre) adhuc uiuebat septem menses.

Anno 1534. aetatis autem meae 28 rediens Parisios, consumandus in studio[6] theologiae accepi exercitia, initiatusque sum[c] sacris omnibus, etsi nondum delati[7] essent[8] hi[9] tituli
_______________

  1. in mg. fortis in solo dominus.
  2. in mg. Propositum paupertatis.
  3. in mg. efficitur sacerdos.

_______________

  1. 4or] quatuor MF
  2. domino] Deo MF
  3. sequendi] add. scilicet MF
  4. expectassem] spectassem MF
  5. pagus] sum MF
  6. studio] studiis MF
  7. delati] delata MF
  8. essent] esset MF
  9. hi] littera MF