Page:FC 1042.djvu/29

From GATE
This page has been validated



f. 7r


in omnibus et sanctorum angelorum et Spiritus Sancti illustrationibus oportuno tempore me liberabat. Contigit autem in fine horum 4or[1] annorum circiter, quod cum me invenissem iam fortem fortis in solo domino. in solo domino[2] super propositis, in quibus iam perseveraueram, plusquam duos annos sequendi[3] Ignatium in vitae paupertate Propositum Paupertatis. nec aliud expectassem[4] quam studiorum meorum, eiusque et magistri Francisci caeterorumque eiusdem animi et propositi finem, hoc inquam tempore pagum[5] profectus dum visitaturus parentes fuique cum patre qui (mortua iam matre) adhuc vivebat septem menses.

Anno 1534. aetatis autem meae 28. rediens Parisios, consumandus in studio[6] theologiae accepi exercitia, initiatusque sum efficitur sacerdos. sacris omnibus, etsi nondum delati[7] essent[8] hi[9] tituli


_______________

  1. 4or] quatuor MF
  2. domino] Deo MF
  3. sequendi] add. scilicet MF
  4. expectassem] spectassem MF
  5. pagus] sum MF
  6. studio] studiis MF
  7. delati] delata MF
  8. essent] esset MF
  9. hi] littera MF